monumenta.ch > Isidorus > 44
Isidorus, De Natura Rerum, XLIII. De Nilo. <<<     >>> XLV. De positione terrae.

CAPUT XLIV. De nominibus maris et fluminum. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XLIV. N. 1. De hoc capite, quod nunc primum prodit, nonnulla observavi in Isidorianis, cap. 76, num. 11. Collatis inter se multis ac variis Mss. scripturam quae optima visa est selegi. Pro in Pratis alii habent in annalibus libris Patrum. Vide not. ad cap. 38, num. 1. Fabricius, Biblioth. Latin., lib. II, cap. 24, n. 6, putat, legendum in Variis; nam Suetonii Tranquilli opus de Rebus variis laudant Servius et Carisius; sed non improbat quod Suetonius libros suos de Rebus variis Prata inscripserit, ut Grialius existimat. Minus vero probat quod alii reponunt in Parergis, vel in Arateis. Pro externum, alii exhibent extremum. Pro superum et inferum, alii supernum et infernum. AREV.

]
In Pratis Tranquillus sic asserit dicens: Externum mare Oceanus est, internum, quod ex Oceano fluit, superum, et inferum, quibus Italia alluitur. Ex his superum Adriaticum dicitur, et Tuscum inferum.
2 [

2. Festus: Aestuaria sunt omnia, qua mare, etc. Ex coniectura rescripsi vada; nam in Mss. erat vaga, aut vuaga. Seneca, in Agamenn. vers. 372: Has inopis undae brevia comminuunt vada. Virgilius, I Aeneid., 115: In brevia et syrtes. AREV.

]
Fretum angustum, quasi fervens mare, ut Siculum et Gaditanum. Aestuaria sunt omnia per quae mare vicissim tum accedit, tum recedit. Altum, proprie mare profundum. Vada, quibus in mari potest stari, quae Virgilius brevia appellat, quae eodem Graeci brachya.
3 [

3. Paestanus. Ita edendum colligo ex Cicerone, ad Attic., epist. 6, lib. XVI: Duo sinus fuerunt, quos transmitti oportuit, Paestanus, et Vibonensis. In Mss. erat Pertanus. Paestum olim urbs, nunc vicus est Lucaniae. In nonnullis Mss. erat Amyclanus fluctuantes. Omisi fluctuantes, quia deest haec vox in Vatic. Palat. 1448. Alioquin coniici posset Amyclanus, seu Fundanus. In Cod. Albanio, Amyclanus, et certi similes. De sinu Amyclano, qui et Fundanus dicitur, Plinius, lib. XIV, cap. 16. Quod autem angulus pro sinu maris accipiatur, constat ex Catone apud Carisium lib. II. pag. 185, Putsch.: Mare velis florere videres ultra angulum Gallicum. De flustro, seu flustris, Festus, et Tertullianus de Pallio, cap. 2. Sed Festus flustra ait esse, cum in mari fluctus non movetur. Pro flustra alii Mss. Isidori habent flustrum; et stabunt, pro stabant. Codex Alban. Onerariae et oneratae stabant, etc. AREV.

]
Sinus maiores recessus maris dicuntur, ut Caspius, Arabicus, Indicus. Minores autem anguli, ut Paestanus, Amyclanus, et caeteri similes. Flustra motus maris sine tempestate fluctuantis. Naevius in Bello Punico sic ait: Onenariae onustae stabant in flustris, ac si diceret in salo.
4 [

4. Alii, sub laeta mole abstrusas; fortassis sub lata. Ex hac molis significatione ortum videtur vocabulum Hispanum muelle de molibus, quae in portubus ad reprimendos fluctus exstruuntur. Vox sinus hoc loco nescio quid sit. Libenter legerem: obtrusas in sinu, vel obrutas sinu. Caecus fluctus, etc. Fluctus caeci hac eadem significatione alii etiam meminerunt, Sisennas, apud Nonium, c. 6, n. 7, et Livius, apud Senecam, Suasor. 7. AREV.

]
Moles, quae eminent, et procurrunt mari. De quibus Pacuvius: Omnes latebras sublata mole obtrusas. Sinus caecus fluctus tumens, necdum tamen canus. De quo Atta in Togatis sic ait: Pro populo fluctus caecos faciunt per discordiam. Et Augustus, inquit, Nos venimus Neapolim fluctu quidem caeco.
5 [

5. Alluit. Al. alluitur. Pacuvii verba intelligenda et reformanda sunt ex dictis in not. ad lib. XIII Etymolog., c. 21, n. 2. In Mss. erat torret pro terrae. Pro tollae, alii tolli, alii tolli, alii tolles. Pro tumore in faucibus adhiberi solet tolles, toles, tolae, tolia. Inde puto tractam significationem ad praecipites aquarum proiectus, quia his in locis tument aquae. Quid, si legas, tholi. AREV.

]
Ditus, quidquid aqua alluit, Flumen omnis humor, qui vel modice fluit. Torrens fluvius, qui pluvia crescit, siccitate torrescit: de quo Pacuvius: Flammeo vapore torrens terrae. Ostia exitus fluminum in mare. Tollae aquarum proiectus, quales sunt in Aniene flumine quam maxime praecipites.